- SOPHOS
- SOPHOSGraece Σοφῶς, i. e. Sapienter, nota apud Veteres acclamatio Sophistis facta, cuius frequens apud Martialem mentio, ubi grande sophos, magnum Sophos, inane Sophos, reperias. Quam laudem cum nimium affectantes, ex Auditoribus suis, certô praemiô subornare inciperent, qui laetas istiusmodi acclamationesordirentur, Plinii Iun. aetate nunc Σοφοκλεϊς dicti sunt, nunc Laudiceni voce ambiguâ, quia antea sic dicti Leodicenses; posteaque nove id nomen ambitiosulis illis inditum a laude dicenda; vel quod laudem hanc cena emerent. Similis applaudendi vox fuit, Egregie dixisti! quô sensu φεȏ acclamatum est Carthagmensi Rhetori apud Tertullian. contra Valentiman. c. 8. Item Papae, ac Οὐᾶ, item θαυμαςτῶς, i. e. admirabiliter, quae proin iungit Arrianus Dissertation. Epicteti l. 3. c. 23. subintellige εἰρηκας, dixisti: Nec quidquam aliud Evax Plautinum, quod ab Ἐυὰν Baccho acclamari solito ortum videtur. Sed et Euge Rhetoribus ac Poetis dici consuevisse, ex Martiali et Persio constat: quod minime mirum, cum εὖ, sic usurpet Plato: Euge vero nihil aliud sit, quam Εὖ γε. Promiscue nimirum ad affectum exprimendum, nunc interiectionibus usi, ut φεῦ, οὐᾶ, Euge ac similibus; nunc adverbiis, ut θαυμαςτῶς et apud Theophrastum ὀρθῶς: apud Arrianum ὑπερφυὼς, σοφῶς, apud Varios: apud Ciceronem, praeclare, belle, festive; apud Horatium pulchre, bene, recte; aliaque apud alios. Vide Voss. de Arte Gramm. l. ult. c. ult. sub fin. et supra Grande Sophos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.